viernes, 9 de agosto de 2019


Q. HORATI FLACCI EPISTVLARVM LIBER SECVNDVS
Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; 156-157.


Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER PRIMVS

XI
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Ut melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare               
5
Tyrrhenum, sapias, vina liques et spatio brevi
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.





prid. kal. dec. 58 dyrrachii
tullius s. d. terentiae suae et tulliae
et ciceroni

Cura ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil
esse nec umquam fuisse. vale, mea Terentia; quam ego
10
videre videor itaque debilitor lacrimis. vale.
 Prid. Kal. Dec.




prid. kal. mai. 58 brundisii
tullius s. d. terentiae et tulliae et
ciceroni suis
  
Cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius
tua miseria quam mea commoveri. mea Terentia, fidissima
atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua
nostra, Cicero, valete.




SVETONI TRANQVILII VITA DIVI IVLI, 37
Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum VENI: VIDI : VICI non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.



1 comentario: