Deinde illud quale est, quod tria genera theologiae dicit esse, id est 
rationis quae de diis explicatur, eorumque unum mythicon appellari, 
alterum physicon, tertium ciuile? Latine si usus admitteret, genus, quod
 primum posuit, fabulare appellaremus; sed fabulosum dicamus; a fabulis 
enim mythicon dictum est, quoniam *muthos Graece fabula dicitur. 
Secundum autem ut naturale dicatur, iam et consuetudo locutionis 
admittit. Tertium etiam ipse Latine enuntiauit, quod ciuile appellatur. 
Deinde ait: "Mythicon appellant, quo maxime utuntur poetae; physicon, 
quo philosophi, ciuile, quo populi.
San Agustín, De civitate Dei, VI, V
San Agustín, De civitate Dei, VI, V

Comentarios
Publicar un comentario