XI
Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus, est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
     est hederae vis
multa, qua crinis religata fulges,               5
ridet argento domus, ara castis
vincta verbenis avet immolato
     spargier agno;
cuncta festinat manus, huc et illuc
cursitant mixtae pueris puellae,               10
sordidum flammae trepidant rotantes
     vertice fumum.
Ut tamen noris quibus advoceris
gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
qui dies mensem Veneris marinae               15
     findit Aprilem,
iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio, quod ex hac
luce Maecenas meus affluentis
     ordinat annos.               20
Telephum, quem tu petis, occupavit
non tuae sortis iuvenem puella
dives et lasciva tenetque grata
     compede vinctum.
Terret ambustus Phaethon avaras               25
spes et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
     Bellerophontem,
semper ut te digna sequare et ultra
quam licet sperare nefas putando               30
disparem vites. Age iam, meorum
     finis amorum
(non enim posthac alia calebo
femina), condisce modos, amanda
voce quos reddas; minuentur atrae               35
     carmine curae.

Comentarios