Seguidores

miércoles, 13 de abril de 2016

P. VERGILI MARONIS ECLOGA QVINTA
                        Menalcas
Cur non, Mopse, boni quoniam conuenimus ambo
tu calamos inflare leuis, ego dicere uersus,
hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?
                        Mopsus
Tu maior; tibi me est aequom parere, Menalca,
siue sub incertas Zephyris motantibus umbras,               5
siue antro potius succedimus. Aspice ut antrum
siluestris raris sparsit labrusca racemis.
                        Menalcas
Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
                        Mopsus
Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
                        Menalcas
Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis               10
aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri;
incipe; pascentis seruabit Tityrus haedos.
                        Mopsus
Immo haec in uiridi nuper quae cortice fagi
carmina descripsi et modulans alterna notaui,
experiar: tu deinde iubeto certet Amyntas.               15
                        Menalcas
Lenta salix quantum pallenti cedit oliuae,
puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Sed tu desine plura, puer; successimus antro.
                        Mopsus
Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim               20
flebant (uos coryli testes et flumina Nymphis),
cum complexa sui corpus miserabile nati
atque deos atque astra uocat crudelia mater.
Non ulli pastos illis egere diebus
frigida, Daphni, boues ad flumina: nulla neque amnem               25
libauit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuom Poenos etiam ingemuisse leones
interitum montesque feri siluaque loquontur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris
instituit; Daphnis thiasos inducere Bacchi,               30
et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis,
tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.               35
Grandia saepe quibus mandauimus hordea sulcis,
infelix lolium et steriles nascuntur auenae;
pro molli uiola, pro purpureo narcisso
carduos et spinis surgit paliurus acutis.
Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,               40
pastores (mandat fieri sibi talia Daphnis),
et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
Daphnis ego in siluis hinc usque ad sidera notus
formosi pecoris custos formosior ipse.
                        Menalcas
Tale tuom carmen nobis, diuine poeta,               45
quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo.
Nec calamis solum aequiperas, sed uoce magistrum;
fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.
Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra uicissim               50
dicemus, Daphnimque tuom tollemus ad astra;
Daphnim ad astra feremus: amauit nos quoque Daphnis.
                        Mopsus
An quicquam nobis tali sit munere maius?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
iam pridem Stimichon laudauit carmina nobis.               55
                        Menalcas
Candidus insuetum miratur limen Olympi
sub pedibus uidet nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris siluas et cetera rura uoluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia ceruis               60
ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia uoces ad sidera iactant
intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
ipsa sonant arbusta: "Deus, deus ille, Menalca!"
Sis bonus o felixque tuis! En quattuor aras:               65
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina nouo spumantia lacte quotannis,
craterasque duo statuam tibi pinguis oliui,
et multo in primis hilarans conuiuia Baccho,
ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,               70
uina nouom fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon;
saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia uota
reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.               75
Dum iuga montis aper, fluuios dum piscis amabit,
dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
semper honos nomenque tuom laudesque manebunt.
Vt Baccho Cererique, tibi sic uota quotannis
agricolae facient: damnabis tu quoque uotis.               80
                        Mopsus
Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum uenientis sibilus Austri
nec percussa iuuant fluctu tam litora, nec quae
saxosas inter decurrunt flumina ualles.
                        Menalcas
Hac te nos fragili donabimus ante cicuta:               85
haec nos "Formosum Corydon ardebat Alexim",
haec eadem docuit "Cuium pecus? an Meliboei?"
                        Mopsus
At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
non tulit Antigenes (et erat tum dignus amari),
formosum paribus nodis atque aere, Menalca.               90

No hay comentarios:

Publicar un comentario