Ausonii Cupido Cruciatus Cupido torturado | |||
This text comes from an unknown edition.
1. AUSONIUS GREGORIO FILIO SALUTEM.
En umquam vidisti nebulam pictam in pariete? Vidisti utique et meministi. Treveris quippe in triclinio Zoili fucata est pictura haec: Cupidinem cruci affigunt mulieres amatrices, non istae de nostro saeculo, quae sponte peccant, sed illae heroicae, quae sibi ignoscunt et plectunt deum, quarum partem in lugentibus campis Maro noster enumerat. Hanc ego imaginem specie et argumento miratus sum. Deinde mirandi stuporem transtuli ad ineptiam poetandi. Mihi praeter lemma nihil placet. Sed commendo tibi errorem meum. Naevos nostros et cicatrices amamus, nec soli nostro vitio peccasse contenti, affectamus ut amentur. Verum quid ego huic eclogae studiose patrocinor? Certus sum, quodcumque meum scieris, amabis; quod magis spero quam ut laudes. Vale ac dilige parentem. Ausonio saluda a su hijo Gregorio. Oye, ¿nunca has visto la niebla pintada en la pared? La has visto seguro y lo recuerdas. En Tréveris en el dormitorio de Zoilo se ha hecho este fresco: a Cupido lo clavan en una cruz unas mujeres amantes, no las de nuestro siglo, que pecan voluntariamente, sino las heroínas que se justifican y castigan al dios, parte de las cuales nuestro Maro (Virgilio) enumera en los campos de las lágrimas. Yo he admirado esta imagen por su diseño y su argumento. Después he trasladado el estupor de mi admiración a mi ineptitud para versificar. Salvo el título, no me gusta nada. Pero te confío mi error. Amamos nuestras manchas y cicatrices y no contentos con haber pecado solos con nuestro vicio, procuramos que sean amados. Pero ¿por qué yo patrocino con afán esta selección? Estoy seguro de que amarás cualquier cosa mía que conozcas; lo cual espero más que tu alabanza. Adiós y ama a tu padre. 2. CUPIDO CRUCIATUS Aeris in campis, memorat quos musa Maronis, myrteus amentes ubi lucus opacat amantes, orgia ducebant heroides et sua quaeque, ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant, errantes silva in magna et sub luce maligna inter harundineasque comas gravidumque papaver et tacitos sine labe lacus, sine murmure rivos. Quorum per ripas nebuloso lumine marcent fleti, olim regum et puerorum nomina, flores: mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus et Crocus auricomans et murice pictus Adonis et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas; omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis exercent memores obita iam morte dolores: rursus in amissum revocant heroidas aevum. Fulmineos Semele decepta puerpera partus deflet et ambustas lacerans per inania cunas ventilat ignavum simulati fulguris ignem. Irrita dona querens, sexu gavisa virili, maeret in antiquam Caenis revocata figuram. Vulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam diligit et percussa manum. Fert fumida testae lumina Sestiaca praeceps de turre puella. Et de nimboso saltum Leucate minatur ........................... Harmoniae cultus Eriphyle maesta recusat, infelix nato nec fortunata marito. Tota quoque aeriae Minoia fabula Cretae picturarum instar tenui sub imagine vibrat. Pasiphae nivei sequitur vestigia tauri, Licia fert glomerata manu deserta Ariadne. Respicit abiectas desperans Phaedra tabellas. Haec laqueum gerit, haec vanae simulacra coronae: Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuvencae. Praereptas queritur per inania gaudia noctes Laudamia duas, vivi functique mariti. Parte truces alia strictis mucronibus omnes et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa, Coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem. Errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa Endymioneos solita affectare sopores cum face et astrigero diademate Luna bicornis. Centum aliae veterum recolentes vulnera amorum dulcibus et maestis refovent tormenta querellis. Quas inter medias furvae caliginis umbram dispulit inconsultus Amor stridentibus alis. Agnovere omnes puerum memorique recursu communem sensere reum, quamquam umida circum nubila et auratis fulgentia cingula bullis et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem; agnoscunt tamen et vanum vibrare vigorem occipiunt hostemque unum loca non sua nactum, cum pigros ageret densa sub nocte volatus, facta nube premunt. Trepidantem et cassa parantem suffugia in coetum mediae traxere catervae. Eligitur maesto myrtus notissima luco, invidiosa deum poenis. Cruciaverat illic spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonin, Huius in excelso suspensum stipite Amorem devinctum post terga manus substrictaque plantis vincula maerentem nullo moderamine poenae affìciunt. Reus est sine crimine, iudice nullo accusatur Amor. Se quisque absolvere gestit, transferat ut proprias aliena in crimina culpas. Cunctae exprobrantes tolerati insignia leti expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis, ut quo quaeque perit studeat punire dolore. Haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem ingerit, illa cavos amnes rupemque fragosam insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor. Nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur stridentes nullo igne faces. Rescindit adultum Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque paventem gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci. Quaedam ignoscentum specie ludibria tantum sola volunt, stilus ut tenuis sub acumine puncti eliciat tenerum, de quo rosa nata, cruorem aut pubi admoveant petulantia lumina lychni. Ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae alma Venus tantos penetrat secura tumultus. Nec circumvento properans suffragia nato terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris ancipites furias natique in crimina confert dedecus ipsa suum, quod vincula caeca mariti deprenso Mavorte tulit, quod pube pudenda Hellespontiaci ridetur forma Priapi, quod crudelis Eryx, quod semivir Hermaphroditus. Nec satis in verbis. Roseo Venus aurea serto maerentem pulsat puerum et graviora paventem. Olli purpureum mulcato corpore rorem sutilis expressit crebro rosa verbere, quae iam tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum. Inde truces cecidere minae vindictaque maior crimine visa suo, Venerem factura nocentem. Ipsae intercedunt heroides et sua quaeque funera crudeli malunt adscribere fato. Tum grates pia mater agit cessisse dolentes et condonatas puero dimittere culpas. Talia nocturnis olim simulacra figuris exercent trepidam casso terrore quietem. Quae postquam multa perpessus nocte Cupido effugit, pulsa tandem caligine somni evolat ad superos portaque evadit eburna. |
Comentarios
Publicar un comentario